라틴어 문장 검색

tam longe, dociles spicula figere, non mittent gracilem Cretes harundinem.
(세네카, 파이드라 11:35)
viventibus, gracilique traiectas veru
(세네카, Thyestes 1086:1)
vicina gracili dividens terra vada,
(세네카, Thyestes 116:1)
hic me tam gracilis vetuit contemnere Musas, iussit et Ascraeum sic habitare nemus, non ut Pieriae quercus mea verba sequantur, aut possim Ismaria ducere valle feras, sed magis ut nostro stupefiat Cynthia versu:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 132)
cum tuas opes in usus inopum prodigis, tibi quidem maxume, sed aliis quoque consultum facis, proinde nihil videlicet, profecto nihil est tam infecundum actionum tuarum omnium, quod tibi uni soli tantum et non aliis quoque multis tecum uberem fructum ferat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 3:4)
"macte animis opibusque meos imitate labores, qui rigidas rupes infecundaeque pudenda naturae deserta domas et vertis in usum lustra habitata feris foedeque latentia profers numina, quae tibi nunc meritorum praemia solvam?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis69)
fugit ecce vagas ratis acta per undas paulatim minor et longe servantia vincit lumina tot gracili ligno complexa timores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri25)
te nunc illa tenet, viduo quod sola cubili otia iam pulchrae terit infecunda iuventae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 24)
non fortibus illa infecunda viris famaque immanis alumni degenerat, sed lapsa situ fortuna, neque addunt robur opes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권60)
Anno DCCXXXVII, nimia siccitas terram fecit infecundam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]17)
nec quererer quod sol graciles exureret artus, laederet et teneras pussula rupta manus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 35)
equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 114:2)
Veneri, Florae, Proserpinae, fontium nymphis corinthio genere constitutae aptas videbuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem graciliora et florida foliisque et volutis ornata opera facta augere videbuntur iustum decorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장26)
etiamque angulares columnae crassiores faciendae sunt ex sua diametro quinquagesima parte, quod eae ab aere circumciduntur et graciliores videntur esse aspicientibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장43)
Columnae corinthiae praeter capitula omnes symmetrias habent uti ionicae, sed capitulorum altitudines efficiunt eas pro rata excelsiores et graciliores, quod ionici capituli altitudo tertia pars est crassitudinis columnae, corinthii tota crassitudo scapi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION