라틴어 문장 검색

nam sanctae Veneri Cupidinique vovit, si sibi restitutus essem desissemque truces vibrare iambos, electissima pessimi poetae scripta tardipedi deo daturam infelicibus ustilanda lignis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 362)
sed postquam tellus scelere est imbuta nefando, iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, perfudere manus fraterno sanguine fratres, destitit exstinctos natus lugere parentes, optavit genitor primaevi funera nati Liber ut innuptae poteretur flore novercae, ignaro mater substernens se impia nato impia non verita est divos scelerare parentes, omnia fanda nefanda malo permixta furore iustificam nobis mentem avertere deorum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 25:6)
Hoc etsi divinis comprobatur elogiis, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leviter tamen veritati applaudit quod, solio augustali vacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in navicula Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, privatis arbitriis derelicta omnique publico moderamine destituta, quanta ventorum fluentorumve concussione feratur verba non caperent, sed et vix Ytali infelices lacrimis metiuntur. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:2)
In dies, porro, magis magisque angebatur animus, reputando, hujusce infelici exitu certaminis, posteros a vindicando semetipsos in libertatem in aeternum deterreri.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.49)
an si cognatos, nullo natura laborequos tibi dat, retinere velis servareque amicos,infelix operam perdas, ut siquis asellum in campo doceat parentem currere frenis?
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장55)
''quid, caput abscissum manibus cum portat Agauegnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장212)
Neque multo post, cum lividas carnes ungula cruenta pulsaret et sulcatis lateribus dolor quaereret veritatem, infelicissimus iuvenis volens conpendio mortis longos vitare cruciatus, dum in suum mentitur sanguinem, accusavit alienum solusque omnium miser meritus visus est percuti, quia non reliquit innoxiae, unde posset negare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 3:3)
et ego infelix victorem me putabo, dum capior?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 4:14)
"Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 5:2)
"Videas plerasque viduas ante quam nuptas infelicem conscientiam mentita tantum veste protegere, quas nisi tumor uteri et infantum prodiderit vagitus, erecta cervice et ludentibus pedibus incedunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:35)
"O infelix humana condicio et futuri nescia!"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:67)
Dum ita me antiquus serpens inluderet, in media ferme quadragesima medullis infusa febris corpus invasit exhaustum et sine ulla requie - quod dictu quoque incredibile sit - sic infelicia membra depasta est, ut ossibus vix haererem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:5)
Quodsi de priori uxore habens sobolem te domum introduxerit, etiam si clementissima fueris, omnes comoediae et mimographi et communes rhetorum loci in novercam saevissimam declamabunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:24)
infelices nos, qui tantum displicemus Deo, ut per rabiem barbarorum illius in nos ira desaeviat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:9)
Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod domino spopondisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION