라틴어 문장 검색

mugitus ab axe redditus inferno, rabies arcana cavernas vibrat et alterno confligunt culmina lapsu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:18)
Sic fata repente in diram se vertit avem rostroque recurvo turpis et infernis tenebris obscurior alas auspicium veteri sedit ferale sepulcro.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:144)
quoscumque Prometheus excoluit multumque intexuit aethera limo, hi longe ventura notant dubiisque parati casibus occurrunt fabro meliore politi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:285)
quid mitior aether?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:95)
quid meditentur aves, quid cum mortalibus aether fulmineo velit igne loqui, quid carmine poscat fatidico custos Romani carbasus aevi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:77)
qualis in Herculeo, quotiens infanda iubebat Eurystheus, fuit ore dolor vel qualis in atram sollicitus nubem maesto Iove cogitur aether.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:142)
pater adfuit aether terraque maternum sedula iuvit onus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam19)
seu ruptis inferna ruunt incendia ripis et nostro Phlegethon devius orbe calet, sulphuris in venas gelidus seu decidit amnis accensusque fluit (quod manifestat odor), sive pares flammas undarum lance rependens arbiter in foedus mons elementa vocat, ne cedant superata sibi, sed legibus aequis alterius vires possit utrumque pati:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus32)
Iuppiter in parvo cum cerneret aethera vitro, risit et ad superos talia dicta dedit:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis1)
Terra parens quondam caelestibus invida regnis Titanumque simul crebros miserata dolores omnia monstrifero complebat Tartara fetu invisum genitura nefas Phlegramque retexit tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia1)
Iam tuba nimborum sonuit, iam signa ruendi his Aether, his Terra dedit confusaque rursus pro domino Natura timet.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia39)
ipsa, triumphatis qua possidet aethera regnis, adsilit innuptae ritus imitata Minervae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:35)
credas ex aethere lapsam stare Pudicitiam vel sacro ture vocatam Iunonem Inachiis oculos advertere templis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:92)
variisne meatibus idem arbiter an geminae convertant aethera mentes;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:52)
Non certius umquam hortati superi, nullis praesentior aether adfuit ominibus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:96)

SEARCH

MENU NAVIGATION