라틴어 문장 검색

Tu qui fuisti mulus clitellarius, Quemcumque visum est laedis infixo aculeo.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Papilio et vespa: Non praeteritam sed praesentem aspiciendam esse fortunam.6)
alioqui praevaricatio est transire dicenda, praevaricatio etiam cursim et breviter attingere quae sint inculcanda infigenda repetenda.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 2:2)
Nam delectare persuadere copiam dicendi spatiumque desiderat, relinquere vero aculeum in audientium animis is demum potest qui non pungit sed infigit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 18:2)
A quotiens foribus duris infixa pependi, Non verita a populo praetereunte legi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 136)
Prima iugis tauros supponere colla coegit, Et veterem curvo dente revellit humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 108)
fallitur, Haemonias siquis decurrit ad artes, datque quod a teneri fronte revellit equi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:78)
ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas, quod sit opus, videor dicere posse, tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 135)
vix bene desierat, complent ululatibus auras Thyades effusis per sua colla comis, iniciuntque manus puerumque revellere pugnant, quos ignorat adhuc, invocat illa deos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권331)
Carnificisque manu , populo plaudente , traheris , Infixusque tuis ossibus uncus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 8:2)
et quasque Ossa tulit quasque altus Pelion herbas Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus perspicit, et placitas partim radice revellit, partim succidit curvamine falcis aenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 14:2)
Intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam, tantus eram, pariterque animis inmanis et undis a silvis silvas et ab arvis arva revelli cumque loco nymphas, memores tum denique nostri, in freta provolvi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:6)
rigidum fera dextera cornu dum tenet, infregit truncaque a fronte revellit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 7:7)
qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu, aut haeret membris frustra temptata revelli, aut laceros artus et grandia detegit ossa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 15:6)
Ingemuit duroque sudem vix osse revellit Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 32:7)
Nec valuere manus infixum educere telum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION