라틴어 문장 검색

Nam ad eum fama pervenerat, quod idem rex gloriosus, videlicet Edmundus, florenti aetate et robustis viribus bello per omnia esset strenuus:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 8:2)
Physicalis enim nunquam mihi sedet inquisitio rei, nisi quum aegrotat infirmus, et ideo illam expedit silentio praeterire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 19:3)
Saepe minora maioribus, bona melioribus, infirmiora fortioribus, etsi non coaequantur, coniunguntur tamen maxime in virtutibus;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:23)
Igitur amicitia divitibus pro gloria, exsulibus pro patria, pauperibus pro censu, aegrotis pro medicina, mortuis pro vita, sanis pro gratia, imbecillibus pro virtute, robustis est pro praemio.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:16)
sed intuitu caritatis, quam virtutem maximam credidit, infirmabatur cum infirmis, urebatur cum scandalizatis (II Cor.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:28)
Quibus modis potest erigat pusillanimem, suscipiat infirmum, consoletur tristem, iratum sustineat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:5)
Ingressus aliquando adhuc puer cellam infirmorum, correptus est a sancto patre et praedecessore meo, quod tam cito puer se quieti inertiae que dedisset;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:25)
Nature langueret opus penitusque iaceret Incultum, ueteris retinens fastidia masse, Ni tua mature firmaret dextera factum Infirmamque manum regeret, conduceret huius Scribentis calamum, lapsum suppleret euntis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:9)
Quamuis pigra foret, quamuis longeua Senectus, Quamuis delirans, quamuis torpore fatiscens, Prona tamen calet in bello, iuuenescit in armis, Nec baculi iam querit opem, suffulta furore, Nec regimen poscit que substentatur ab ira, Debilitate potens, morbo robusta, dolore Diues, segnicie fortis, pigredine prompta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:1)
Quem virgo amicabiliter erigens, pedes ebrios sustentando, manuum confortabat solatio, meque suis innectendo complexibus, meaque ora pudicis osculis dulcorando, mellifluo sermonis medicamine a stuporis morbo curavit infirmum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:3)
Instabilis ludus, stabilis delusio, robur Infirmum, firmum mobile, firma movens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:7)
Soli inermes et infirmi cum femineo sexu innumerabiles in castris relicti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:6)
Ubi fixis tentoriis, hospitati sunt in manu robusta et intolerabili, loricis et omni bellica armatura muniti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:3)
Exorta denique jam in palatio fama tam vehementis [0417C] incendii et exterminii, dux nimium expavit, metuens ne flamma aedificiorum et strepitu moti exercitus percepto, pontem, per quem transierant a civitate Constantinopoli ad palatiorum mansiones, subito in manu robusta praeoccuparent milites et sagittarii imperatoris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:1)
In hac urbe antiqua et robustissima, Solymanus, unus ex principibus Turcorum, vir nobilissimus, sed gentilis, dominio praeerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION