라틴어 문장 검색

quod quoniam nostro quoque constat corpore certum dispositumque videtur ubi esse et crescere possit sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum totum posse extra corpus durare genique.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:7)
quod quoniam nostro quoque constat corpore certum dispositumque videtur ubi esse et crescere possit seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum totum posse extra corpus formamque animalem putribus in glebis terrarum aut solis in igni aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:7)
sed quaero, utrum, cum poetica tibi in tanto poeta displicuerit, nervi tamen oratorii, qui in eodem validissimi sunt, placere videantur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:4)
Aiacem tragoediam scripserat, eandemque, quod sibi displicuisset, deleverat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 2:1)
Dic me tibi displicuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 6:6)
Iam scio, me nudum displicuisse tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXIII3)
Haec, si displicui, fuerint solacia nobis;
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XCI2)
Varro, Sophocleo non infitiande coturno, Nec minus in Calabra suspiciende lyra, Differ opus, nec te facundi scaena Catulli Detineat, cultis aut elegia comis;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXX1)
Et miraris, opus displicuisse tuum?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XL2)
O quotiens veterem non infitiatus amicum Dixisti 'Meus est iste poeta, meus!
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXIV3)
Marcus Palladiae non infitianda Tolosae Gloria, quem genuit Pacis alumna Quies.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIX2)
quod cum displicuisset, quia bos semper subiugatus est, alio loco effosso caput equi inventum placuit, quia hoc animal licet subiugetur, bellicosum tamen est et vincit et plerumque concordat, ut ipse plenissime in illo loco bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4434)
sed cum postea Romanis sacrorum crudelitas displiceret, quamquam servi immolarentur, ad Laconas est Diana translata, ubi sacrificii consuetudo adulescentum verberibus servatur, qui vocabantur Bomonicae, quia aris superpositi contendebant, qui plura posset verbera sustinere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 11610)
Probo sane displicet 'salsus sudor', et supervacue positum videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1734)
nam displicuisse prima ex prodigiis indicatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2312)

SEARCH

MENU NAVIGATION