라틴어 문장 검색

sed, si vicissim caritatis imperiis fratres amicos commilitones obsequi decet, ad vicem, quaeso, tu quoque quibus emines institutis discipulos eius aggredere solari fluctuantemque regulam fratrum destitutorum secundum statuta Lirinensium patrum vel Grinincensium festinus informa;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 3:2)
nam si omittantur quae de titulis dictatoris invicti scripta Patavinis sunt voluminibus, quis opera Suetonii, quis Iuventii Martialis historiam quisve ad extremum Balbi ephemeridem fando adaequaverit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 7:4)
Laudabo magis sapientiam, quod de perdito aliquid eripitis.1 Sed conversus ad litteras vestras, quibus informamini ad prudentiam et liberalia officia, quanta invenio ludibria!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 1:3)
Subicio autem cui non adaequo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 1:5)
Cur ergo quibus comparamur de disciplina, non proinde illis adaequamur ad licentiam impunitatemque disciplinae?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:1)
Quod ideo suggesserim, ne cui nota varietas sectae huius in hoc quoque nos philosophis adaequare videatur et ex varietate defensionum iudicet veritatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 9:3)
Cuius exemplis informati tempore illo religiosi quique uiri ac feminae consuetudinem fecerunt per totum annum, excepta remissione quinquagesimae paschalis, IIIIa et VIa sabbati ieiunium ad nonam usque horam protelare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:5)
Denique in uicinia cellae illius habitabat quidam monachus, nomine Haemgils, presbyteratus etiam, quem bonis actibus adaequabat, gradu praeminens, qui adhuc superest, et in Hibernia insula solitarius ultimam uitae aetatem pane cibario et frigida aqua sustentat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:11)
egressis urbe Albanis Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus quibus Alba steterat excidio ac ruinis dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 312:1)
quibus duobus operibus vix nova haec magnificentia quicquam adaequare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 568:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION