라틴어 문장 검색

ut, quae numquam vidimus, ea tamen informata habeamus, oppidorum situs, hominum figuras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 205:5)
ea fallit fortasse non numquam, sed tamen ad veritatem saepissime derigit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 39:1)
ut, quae numquam vidimus, ea tamen informata habeamus, oppidorum situs, hominum figuras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 205:5)
petitorum haec est adhuc informata cogitatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:7)
quod si ista nobis cogitatio de triumpho iniecta non esset quam tu quoque approbas, ne tu haud multum requireres illum virum qui in sexto libro informatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:6)
tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris gentibus coniunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse illius victoriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:4)
Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 69:2)
neque illud mihi adrogabo, me posse causam commodius demonstrare quam antea demonstrata sit, neque tamen tam multa verba faciam, propterea quod et ab illo qui tum dixit iam informata causa est et a me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa possum, brevitas postulatur, quae mihimet ipsi amicissima est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장2)
atque ego in summo oratore fingendo talem informabo qualis fortasse nemo fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 2:1)
referamus nos igitur ad eum quem volumus incohandum et ea demum eloquentia informandum quam in nullo cognovit Antonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 6:1)
est enim illa quasi nutrix eius oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 2:3)
Ac primum informandus est ille nobis quem solum quidem vocant Atticum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 1:4)
Valentiorum haec laterum sunt nec ab hoc, quem informamus, aut exspectanda aut postulanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 3:5)
Nec in hac modo re quae ad vulgi adsensum spectet et ad aurium voluptatem, quae duo sunt ad iudicandum levissima, sed ne in maximis quidem rebus quicquam adhuc inveni firmius, quod tenerem aut quo iudicium meum derigerem, quam id quodcumque mihi quam simillimum veri videretur, cum ipsum illud verum tamen in occulto lateret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 3:5)
"scit tendere versum non secus ac si oculo rubricam derigat uno."
(페르시우스, 풍자, satire 150)

SEARCH

MENU NAVIGATION