라틴어 문장 검색

verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
at variae crescunt pecudes armenta feraeque nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast almae nutricis blanda atque infracta loquella nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli, denique non armis opus est, non moenibus altis, qui sua tutentur, quando omnibus omnia large tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:13)
et validis socios caedebant dentibus apri tela infracta suo tinguentes sanguine saevi [in se fracta suo tinguentes sanguine tela,] permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:5)
Apud poetam nostrum, inquit, tantam scientiam iuris auguralis invenio, ut, si aliarum disciplinarum doctrina destitueretur, haec illum vel sola professio sublimaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 17:2)
Ventus ab extremo pelagus sic axe volutet, Destituatque ferens;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:9)
Lassata triumphis Destituit Fortuna tuis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:53)
Nondum destituit calidus tua vulnera sanguis, Semianimisque iaces, et adhuc potes esse superstes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:69)
cum paene fideles Per tot bella manus, satiatae sanguine, tandem Destituere ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:4)
quando pietasque fidesque Destituunt, moresque malos sperare relictum est, Finem civili faciat discordia bello.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:46)
quem numina numquam Destituunt, de quo male tunc Fortuna meretur, Cum post vota venit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:79)
Mentem iam verba paratam Destituunt, blandaeque iuvat ventura trahentem Indulgere morae, et tempus subducere fatis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:5)
Iam vos ego nomine vero Eliciam, Stygiasque canes in luce superna Destituam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:55)
Non aetas haec carpsit edax, monimentaque rerum Putria destituit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:40)
Has vada destituunt, atque interrupta profundo Terra ferit puppes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:8)
Illa manus quondam studiorum fida meorum Et felix domino notaque Caesaribus, Destituit primos viridis Demetrius annos:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION