라틴어 문장 검색

nec vero umquam ne ingemescit quidem vir fortis ac sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem, ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:1)
pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:3)
num tum ingemuisse Epaminondam putas, cum una cum sanguine vitam effluere sentiret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 59:3)
pueri Spartiatae non ingemescunt verberum dolore laniati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 77:3)
ingemescere quando liceat 309 14sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.103)
Ut haec dixit Quartilla, Ascyltos quidem paulisper obstupuit, ego autem frigidior hieme Gallica factus nullum potui verbum emittere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 19:3)
Plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias [fecerunt] obstupui ego et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem posset accipere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 25:4)
Gratias agere omnes indulgentiae coeperant domini, cum ille oblitus nugarum exemplar testamenti iussit afferri et totum a primo ad ultimum ingemescente familia recitavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:7)
Obstupueram ego supplicii metu pavidus, nec quid in re manifestissima dicerem, inveniebam turbatus . . . et deformis praeter spoliati capitis dedecus superciliorum etiam aequalis cum fronte calvities, ut nihil nec facere deceret nec dicere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:1)
Summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur Maenadis effusis obstipuisse comis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 926)
Carmine quid victas obstipuisse feras?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 913)
sed tamen hi nostris ingemuere malis, quae tibi si memori coner perscribere versu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 713)
Cynthia saepe tuis fertur, vocans Arion, tamquam fraternis obstipuisse modis, nomen Arionium Siculas impleverat urbes, captaque erat lyricis Ausonis ora sonis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권51)
obstipuit dubio territa turba sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권287)
obstipui tacitus sustinuique gradum, sensit anus vicina loci iussumque sedere alloquitur quatiens voce tremente caput:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권251)

SEARCH

MENU NAVIGATION