라틴어 문장 검색

Si non ingentem foribus domus alta superbis mane salutantum totis vomit aedibus undam, nec varios inhiant pulchra testudine postis inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera, alba neque Assyrio fucatur lana veneno nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 22:3)
Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti tartara caeruleosque implexae crinibus angues Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora atque Ixionii vento rota constitit orbis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:10)
fecunda culpae saecula nuptias primum inquinavere et genus et domos:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 67)
Iuppiter illa piae secrevit litora genti, ut inquinavit aere tempus aureum, aere, dehinc ferro duravit saecula, quorum piis secunda vate me datur fuga.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1623)
congestis undique saccis indormis inhians et tamquam parcere sacris cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:8)
mentior at siquid, merdis caput inquiner albis corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum Iulius, et fragilis Pediatia, furque Voranus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.18)
video nulla esse comitia tam inquinata largitione quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos magno opere necessarios.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 4:3)
sed curandum erit, ne iis, quibus permixta sunt, inquinentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 112:2)
quia, nisi distinxerimus, verendum est, ne bona nostra permixtis malis inquinentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 191:2)
quae ubi varia, sunt et diversa, inquinant, non aiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 4:3)
Non enim inquinati sumus, sed infecti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:3)
Omnia autem, quibus vulgus inhiat, ultro citroque fluunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 7:6)
Atqui ista magis inquinant animos quam corpora, et in possessore eorum quam in artifice plus sordium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 59:1)
Offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri, quod spargaris in publico aut inquineris in luto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 2:2)
exigua nubes sordido crescens globo nitidum cadentis inquinat Phoebi iubar;
(세네카, 아가멤논 10:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION