라틴어 문장 검색

[tamen ea carere diutius non potes] quae quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit, nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere. VII.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 16:2)
Omitto Eleusinem sanctam illam et augustam, "ubi initiantur gentes orarum ultimae", praetereo Samothraciam eaque quae Lemni "nocturno aditu occulta coluntur silvestribus saepibus densa";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 119:5)
itaque tum illud quod erat a deo natum nomine ipsius dei nuncupabant, ut cum fruges Cererem appellamus vinum autem Liberum, ex quo illud Te- renti "sine Cerere et Libero friget Venus", tum autem res ipsa, in qua vis inest maior aliqua, sic appellatur ut ea ipsa vis nominetur deus, ut Fides ut Mens, quas in Capitolio dedicatas videmus proxume a M. Aemilio Scauro, ante autem ab Atilio Calatino erat Fides consecrata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 60:4)
vides Virtutis templum vides Honoris a M. Marcello renovatum, quod multis ante annis erat bello Ligustico a Q. Maxumo dedicatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 61:1)
Terrena autem vis omnis atque natura Diti patri dedicata est, qui dives ut apud Graecos *πλού- των, quia et recidunt omnia in terras et oriuntur e terris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 66:6)
ex quo intellegitur prudentiam quoque et mentem a deis ad homines pervenisse (ob eamque causam maiorum institutis Mens Fides Virtus Concordia consecratae et publice dedicatae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 79:2)
nonne A. Postumio aedem Castori et Polluci in foro dedicatam, nonne senatus consultum de Vatinio vides?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 13:2)
at earum templa sunt publice vota et dedicata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 43:7)
ne ceteri quidem ergo di, quorum templa sunt dedicata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 43:8)
itaque et Fontis delubrum Masso ex Corsica dedicavit, et in augurum precatione Tiberinum Spinonem Anemonem Nodinum alia propinquorum fluminum nomina videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 52:5)
nam M. Luculli uxorem Memmius suis sacris initiavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 6:10)
reminiscere, quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 29:3)
Iussi ergo discubuimus, et gustatione mirifica initiati vino etiam Falerno inundamur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:4)
Sed iam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon, Ad regem cum Dardaniae perductus foret, Librum exarabo tertium Aesopi stilo, Honori et meritis dedicans illum tuis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.10)
Petiturus sum enim ut rursus vaces sermoni quem apud municipes meos habui bibliothecam dedicaturus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION