라틴어 문장 검색

Imbecillos oculos esse scias, qui ad alienam lippitudinem et ipsi subfunduntur, tam mehercules quam morbum esse, non hilaritatem, semper adridere ridentibus et ad omnium oscitationem ipsum quoque os diducere;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:3)
sed scilicet tibi parui tuaeque examinationi has non recensendas (hoc enim parum est) sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te inmodicum esse fautorem non studiorum modo verum etiam studiosorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
Imbecillos oculos esse, qui ad alienam lippitudinem suffunduntur.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, I7)
itaque, quos nulla mali vicerat vis, perdidere nimia bona ac voluptates inmodicae, et eo inpensius quo avidius ex insolentia in eas se merserant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 236:1)
necopinato adventu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniae interceptam, cuius rei tam parvae praemio elatum insolentem iuvenem inmodico gaudio speciem magnae victoriae imposuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 727:1)
Ibi vero audientes fusos Carthaginiensium exercitus, devictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia victoria peragratam, tacitum continere gaudium non poterant quin clamoribus quibusque aliis multitudo solet laetitiam inmodicam significarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 228:1)
Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum, huius amica mammeata, mea inimica et malevola, oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum, ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest, capias restim ac te suspendas cum ero et vostra familia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2343)
Teque oro et quaeso, si speras tibi hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem, atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi, [ Daem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION