라틴어 문장 검색

nil adeo mediae telluris, et enses impliciti innexaeque manus, alternaque saevi murmura ceu lituos rapiunt aut signa tubarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권281)
quos cum neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, scindi videres vincula quibus aliis innexa erat, seriem etiam simul plurium navium trahi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 126:1)
et adeo acuti aliusque per alium immissi rami locum ad inserendam manum non relinquunt, ut neque prehendi quod trahatur neque trahi, cum inter se innexi rami vinculum in vicem praebeant, possit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 51:1)
at chalybes nudi ferrum subauditur (ubique 'mittunt'). Chalybes populi sunt, apud quos nascitur ferrum, unde abusive di- citur chalybs ipsa materies, ut "vulnificusque chalybs". 'nudi' autem aut apud quos arbores non sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 581)
Chalybes autem proprie populi sunt, apud quos nascitur ferrum, ut ipse at Chalybes nudi ferrum virosaque Pontus castorea:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4212)
ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos in nodum revocat, facilique ligamine tortas innectit pedicas nervosque in vincula tendit, ars olli captare feras, animalia bruta inretire plagis, retinacula denique caecis indeprensa locis erranti opponere praedae, hic ille est venator atrox, qui caede frequenti incautas animas non cessat plectere, Nebroth, qui mundum curvis anfractibus et silvosis horrentem scopulis versuto circuit astu, fraude alios tectisque dolis innectere adortus, porro giganteis alios luctando lacertis frangere, funereos late exercere triumphos, inproba mors, quid non mortalia pectora cogis?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 145)

SEARCH

MENU NAVIGATION