라틴어 문장 검색

"quid si ille tuos Curetas in arma ducat et innocuis iubeat decernere peltis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권80)
Illuc suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:1)
at uero Caedualla, quamuis nomen et professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem muliebri, uel innocuae paruulorum parceret aetati, quin uniuersos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum prouincias debacchando peruagatus, ac totum genus Anglorum Brittaniae finibus erasurum se esse deliberans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 1:6)
namque senex longae peragit dum tempora uitae, centum fecundos Titan renouauerit annos, ipse tamen uelox celerem super edere corpus audet equum ualidisque sedet moderator habenis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae31)
eo magis adducor ut credam Largium, qui consularis erat, potius quam M'. Valerium Marci filium Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 192:1)
curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 250:3)
cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam advocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet rem sine modo ac modestia agi, ac prope esse ut manus inter se conferant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 678:1)
Oditur itaque in hominibus innocuis etiam nomen innocuum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION