라틴어 문장 검색

Biduo autem communi agmine gradientes per juga montium, et angustas fauces viarum, decreverunt tanti exercitus divisionem fieri [0434C] ut liberius et spatiosius in castris populus habitaret, sicque divisus, plenius escis et pabulo equorum abundaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 76:2)
Nulla tamen via reperta, qua populo subveniretur, visum est omnibus ut in terram Sarracenorum opulentissimam, adhuc praeda intactam, Boemundum, Tankradum et Robertum Flandrensem cum comitatu equitum et peditum mitterent ad contrahendas praedas et necessaria, quibus fames exstingui, et populus ab inopia posset relevari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:3)
Quadam die invalescente inedia, et urgente plures nobiles et ignobiles, quidam Tullensis Ecclesiae archidiaconus, nomine Ludowicus, defectione sui stipendii compulsus, et famis gladio expugnatus, [0469A] cum caeteris clericis et laicis numero trecentis, inopia coactus, ab exercitu secessit in loca ubertate alimentorum diffamata, sita in montanis Antiochiae intervallo trium milliarium, ubi secure praedari et morari arbitrabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:1)
Tam nefandorum consiliorum et sceleratae conspirationis delatio pervenit in castra catholicorum virorum, Godefridi ducis et episcopi Podiensis, caeterorumque primatum quibus prae inopia annonae et diuturna lassatione, diversaque clade, non amplius quam mille valentes equi habebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:5)
Pulait, qui erat unus [0483C] Turcorum potentissimus, qui juxta flumen Euphratem habitabat, Brodoam de Alapia civitate praeclara, qui et ipse abundabat satellitio, in ultionem Turcorum et injuriarum quae a Christianis illatae erant Solymano Darsianoque regi Antiochiae, amicis et cognatis Turcorum, unanimes regis Corrozam invitat legatio, res explicat, et instantes denuntiat necessitates.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:5)
Amasa alter de Curzh terra amplissima et ditissima, virisque sagittariis abundans, similiter ex regis mandato adesse commonetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:11)
Exercitus Christianorum et universi principes, qui in obsidione et labore erant circa Antiochiam, prorsus de hac re ignorabant expeditionem, sed de [0484B] die in diem non solum escarum, sed equorum armorumque defectione arctabantur, et ante omnes curas gravis inopia universos reddebat sollicitos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:1)
- Ubi notantur principes qui prae inopia mendicant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 107:2)
Plurimi siquidem egregii milites et nobilissimi, quorum latet numerus, equis mortuis et prae famis inopia consumptis, in numero peditum computati, pedites praelia discebant, qui a pueri aevo semper [0511C] equis assueti et invecti certamen inire solebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 108:1)
Nam diu deficiente illis proprio sumptu, egentes mendicaverant, et suis armis venditis propter inopiam, armis Turcorum insuetis et incongruis in bello utebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 108:5)
Nam Christiani non solum Turcos vel Sarracenos occisos, verum etiam canes arreptos et igni coctos comedere non abhorruerunt prae inopia, quam audistis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 58:8)
Omnibus tandem in assultu praesidii taedio affectis et cavatione montis deficientibus, prae labore intolerabili et defensione ab intus inaestimabili, atque inopia necessariorum vitae, murmur crevit in populo ducis et Roberti Flandrensis, asserentibus cunctis se illic ultra in obsidione non posse persistere, et hoc praesidium vi et arte insuperabile vix per anni spatium capi etiamsi tunc gladio famis queat expugnari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 72:1)
Uvarum copia vinique affluentia primoribus semper abundabat, et pretium habentibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:2)
At gentiles, quorum innumerabilis multitudo adhuc in littore maris et campestribus locis abundabat, videntes quomodo populus Galliae rapinis et praedis totus inhiabat et ab insecutione cessaverat, usquequaque relictis sociis, et signo tubarum et cornicinum readunatis viribus suorum, viros praedae intentos et belli oblitos, viriliter incurrunt, gravi strage perimentes incautos, totamque victoriam [0561C] Christianorum cruentam reddidissent, nisi dux Godefridus, princeps summus Jerusalem, qui versus montana extremas acies dirigebat, periculum illorum considerans, et quia avaritia essent caecati, sine mora in faciem inimicorum advolans, praedam prohibuisset universosque cum jurgio ad defensionem sic hortatus fuisset, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 96:1)
Erant enim custodes et insidiae diffusae per mare, ne quidquam gentiles navigio suis civitatibus inferrent unde civitates, necessariis opibus abundantes et confisae factae, rebelles superbirent, et foedere neglecto, quod cum duce pepigerant, exaltatae resisterent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION