라틴어 문장 검색

immo eo impensius, quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat agi, criminandi Servi apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 465:2)
confestim et Sabini Romanos territavere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 272:1)
hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres territat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 257:1)
Romani civilem esse clamorem atque auxilium adesse inter se gratulantes ultro ex stationibus ac vigiliis territant hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 303:2)
nec ultra minas tamen processum est, cum Appius non Verginiam defendi ab Icilio, sed inquietum hominem et tribunatum etiam nunc spirantem locum seditionis quaerere diceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 491:3)
nequiquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 7:2)
lux deinde noctem inquieta insecuta est, nec ullum erat tempus quod a novae semper cladis spectaculo cessaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 463:2)
acriores quippe aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo atque ignominiam minentur sed nervo ac vinculis corpus liberum territent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 119:2)
nam praeterquam quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis quibus hostis territabat fiebant, et velut capti a suismet ipsi praesidiis indigna in liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema sunt patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 361:2)
dein, postquam aspernabantur flagitium aures, minis territare atque identidem admonere fortunae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 393:2)
eo ipso loco temere sub armis strati passim inquietum omne tempus noctis exspectando timendoque lucem egere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 629:1)
finis et Gallis territandi et pavendi fuit Romanis ut e saltu invio atque impedito evasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 252:1)
sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia, Mandonius Indibilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 243:1)
phileas Tarentinus diu iam per speciem legationis Romae cum esset, vir inquieti animi et minime otium, quo tum diutino senescere videbatur, patientis, aditum sibi ad obsides Tarentinos et Thurinos invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 103:1)
ergo effecisse ut feroces et inquieti inter socios, ignavi et inbelles inter hostes essent, nec impetum modo Poenorum, sed ne clamorem quidem sustinere possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION