라틴어 문장 검색

Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius
(불가타 성경, 집회서, 2장21)
Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem aerarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab audacia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장18)
in his ergo communium inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium207)
Ita longa inquisitione vesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos vesica esset agitata, decesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장92)
in his ergo communium inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 68:6)
Ita longa inquisitione uesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos uesica esset agitata, decesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:4)
In his ergo communium inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 68:6)
Ita longa inquisitione vesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 22:5)
Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 1:2)
Inspectionis quoque velut formula nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac laeti, de cuius qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terrae disseremus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 1:3)
tantoque curiosior inquisitio patris familiae debet esse pro tali genere servorum, ne aut in vestiariis aut in ceteris praebitis iniuriose tractentur, quanto et pluribus subiecti, ut vilicis, ut operum magistris, ut ergastulariis, magis obnoxii perpetiendis iniuriis, et rursus saevitia atque avaritia laesi magis timendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 17:1)
Verum hanc curam praevenit inquisitio et electio malleolorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 4:2)
Nec tamen ultra quadriennium talis extenditur inquisitio;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 4:4)
mox, quia inquisitionem annuam impetraverant, brevius visum urbana crimina incipi, quorum obvii testes erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장3)
et sicut vetus aetas vidit quid ultimum in libertate esset, ita nos quid in servitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audiendique commercio.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION