라틴어 문장 검색

terrorem repente ex somno excitatis subita res et nocturnus pavor praebuit, ad hoc multorum inscitia, qui aut unde hostes advenissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 111:1)
quaenam illa inscitia belli ac pigritia est, aut quonam modo isti ex Sidicinis Campanisque victoriam pepererunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 386:2)
nam populi quidem, penes quem potestas omnium rerum esset, ne iram quidem unquam atrociorem fuisse in eos qui temeritate atque inscitia exercitus amisissent quam ut pecunia eos multaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 475:1)
nostra enim haec quaestio atque animadversio in civem nostrum est, quid nostro aut suo fecerit arbitrio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 172:1)
Q. Fabius Maximus dictator iterum quo die magistratum iniit vocato senatu, ab dis orsus cum edocuisset patres plus neglegentia caerimoniarum auspiciorumque quam temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio consule esse, quaeque piacula irae deum essent ipsos deos consulendos esse, pervicit ut, quod non ferme decernitur, nisi cum taetra prodigia nuntiata sunt, decemviri libros Sibyllinos adire iuberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 109:1)
ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur, cum hostem verbis extolleret biennique clades per temeritatem atque inscitiam ducum acceptas referret et magistro equitum quod contra dictum suum pugnasset rationem diceret reddendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 310:2)
Fulvium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus vexabat, multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum in locum perduxisse dictitans, neminem praeter Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 22:2)
adversa secundaque, quae inscitia et temeritate ducum clades saepe acciderint, quae contra bona prudentia et virtus attulerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 521:1)
Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 368)
Inscitiae meae et stultitiae ignoscas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 681)
sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 3138)
insequitur animadversio, quid ita quae in urbe supernas dicitur abies, deterior est, quae infernas, egregios in aedificiis ad diuturnitatem praestat usus, et de his rebus, quemadmodum videantur e locorum proprietatibus habere vitia aut virtutes, uti ea sint considerantibus apertiora, exponere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장68)
ita si in locorum electione fuerit diligens animadversio, emendatus erit prudentia ad utilitatem in theatris vocis effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION