라틴어 문장 검색

Hexapylo Theodotus ac Sosis post solis occasum obscura luce invecti, cum cruentam regiam vestem atque insigne capitis ostentarent, travecti per Tycham simul ad libertatem simul ad arma vocantes, in Achradinam convenire iubent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 271:1)
et turbatis rebus, cum omnia omnes auderent, minus insignia fore quae ipsi fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 368:2)
transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque eius regionis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 231:1)
nec ad aliam rem eo profectum quam ut, id quod Hispaniae Galliae Siciliae Africae iam pridem persuasum esset, hoc Graeciae Asiaeque et omnibus ad orientem versis regibus gentibusque appareret, unum hominem caput columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis civitatem dominam Orbis terrarum latere, nutum eius pro decretis patrum, pro populi iussis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 646:2)
' curru ei cessuri et prae pudore videntur insignia ipsi sua tradituri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 470:2)
ideo insignia ordinis eius gerere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 555:4)
Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis advenisti, audaciai columen, consutis dolis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1271)
sed eccum egreditur, senati columen, praesidium popli, meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 23)
iam ego me convortam in hirudinem atque eorum exsugebo sanguinem, senati qui columen cluent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 25)
nam nunc ego si te surrupuisse suspicer Iovi coronam de capite ex Capitolio, qui in columine astat summo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 280)
sub tectis, si maiora spatia sunt, et transtra et capreoli, si commoda, columen, et cantherii prominentes ad extremam suggrundationem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장6)
supraque eum fastigium, columen, cantherii, templa ita sunt conlocanda, ut stillicidium tecti absoluti tertiario respondeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장22)
mandatque insignia aut mittit insignia, id est omnia ornamenta regalia, aut re vera 'mandat insignia', id est magna, ut castris succedam, capessam regna Tyrrhena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5061)

SEARCH

MENU NAVIGATION