라틴어 문장 검색

naturam accusa, quae in profundo veritatem ut ait Democritus penitus abstruserit'. alii autem elegantius, qui etiam queruntur quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id quod percipi non possit docere conantur eaque distinguere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 43:5)
non enim exprobrandi causa sed commonendi gratia dicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장3)
nemo id quidem dicit, etsi Democritum insimulat Epicurus, Democritii negant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 81:8)
haec omnia recta vera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, revocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere intermiserint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:1)
Nam mala emptio semper ingrata, eo maxime quod exprobrare stultitiam domino videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 2:3)
exprobrare enim censenti ambitionem videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 6:2)
Nunc temere insimulas credendoque omnia frustra Ipsa vetas iram pondus habere tuam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 710)
parcite praecipue vitia exprobrare puellis, utile quae multis dissimulasse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 90:2)
Non haec mihi crimina fingi scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:3)
191. Cum tales quaestiones agitantur, nonnulli ceteros insimulare perinde nituntur, quasi irrationaliter progressum et humanum provectum cohibere studeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 245:1)
Saeculo II paganus Celsus christianis exprobrabat de eo quod ipsi illusio et dolus videbatur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:3)
"et sunt qui nobis bella exprobrare sinistra non dubitent, postquam templorum sprevimus aras, adfirmentque Libyn Collinae a cardine portae Hannibalem Iovis imperio Martisque repulsum, victores Senonas Capitoli ex arce fugatos cum super e celso pugnarent numina saxo!"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2236)
hoc mulier rea criminis exprobranti respondit Domino, suadelis se malefabris inlectam suasisse viro;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1191)
Et quod illum insimulat durum, id non est:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 281)
Si herum insimulabis avaritiae, male audies.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 333)

SEARCH

MENU NAVIGATION