라틴어 문장 검색

reliqua miris modis ad ea detorquentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 131:2)
Ubi enim in singulis non datur eligere, ibi in omnibus caute insistere tutissimum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:9)
Raro enim nisi a fideli et intimo amico consilium datur, quod non ad dantis fines inflexum et detortum sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:21)
Ut his duabus intentionibus satisfiat, hac via insistere licet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:2)
Legeris hec quisquis, uerbis monearis in istis, Vt uigili cura caueas, que sunt nocitura, Ne pateat predae locus usquam mentis in aede, Semper et insistas, ut ei uigilando resistas;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:6)
At non alterius obnoxius institutis artissima memet ipse translationis lege constringo, sed paululum liberius evagatus alieno itineri, non vestigiis, insisto.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:3)
Talibus igitur vestigiis insistentem nullus ab eadem similitudine error abducet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 3:1)
Nam si aliorsum quam prouisa sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:9)
At hostes, etiam in extrema spe salutis, tantam virtutem praestiterunt ut, cum primi eorum cecidissent, proximi iacentibus insisterent atque ex eorum corporibus pugnarent,
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 27장3)
neque satis Bruto, qui classi praeerat, vel tribunis militum centurionibusque, quibus singulae naves erant attributae, constabat quid agerent aut quam rationem pugnae insisterent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장3)
Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere perturbabantur;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 26장1)
Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde in currus citissime recipere consuerint.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 33장3)
Hac parte Galliae pacata totus et mente et animo in bellum Treverorum et Ambiorigis insistit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 5장1)
Ripa maris insistentes et implentes litora,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM251)
Ex quibus quia maxime pertinere ad rem concoctio videtur, huic potissimum insistunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium51)

SEARCH

MENU NAVIGATION