라틴어 문장 검색

nam quod illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus patres laturos, falli eos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 342:1)
Claudium et Q. Fulvium victoria insolenti subnixos, neque vinctus per urbem Romanam triumphi spectaculum trahar, ut deinde in carcerem conditus exspirem aut ad palum deligatus, lacerato virgis tergo, cervicem securi Romanae subiciam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 189:2)
necopinato adventu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniae interceptam, cuius rei tam parvae praemio elatum insolentem iuvenem inmodico gaudio speciem magnae victoriae imposuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 727:1)
temperatam eam salubrem et singulis et civitatibus esse, nimiam et aliis gravem et ipsis qui habeant praecipitem et effrenatam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 562:2)
haec velut procella partim vulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternavit equos ut repente velut effrenati passim incerto cursu ferrentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 474:1)
id cum maiore vi facietis, si effrenatos in eos equos immittitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 474:1)
postquam rediere in castra victores, omnes quidem laeti, ante alios Thracum insolens laetitia eminebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 654:1)
si tum parum ignominiae pensum est, haec certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, legationis satis magnum piaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 269:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION