라틴어 문장 검색

atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis mendosa est natura, alioqui recta, velut si egregio inspersos reprendas corpore naevos, si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, ut me collaudem, si et vivo carus amicis, causa fuit pater his;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:1)
Avidienus, cui 'Canis' ex vero dictum cognomen adhaeret, quinquennis oleas est et silvestria corna ac nisi mutatum parcit defundere vinum et cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit ille repotia, natalis aliosve dierum festos albatus celebret), cornu ipse bilibri caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:3)
nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 95:1)
praeter illa, quae a praecipientibus in commune dicuntur, aliqua instillavit ac tradidit, hortando bonam indolem erexit et modo laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit de- sidiam ;
(세네카, 행복론, Liber VI 80:2)
Nee enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem instillat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 38:2)
Itaque quo saepissime ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus quibus multorum capita seruauerat, tum per artus suos laceratus, aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est, praependenti capiti orique eius inspersa sanie, breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris serui.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION