라틴어 문장 검색

Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido candentis vaccae media inter cornua fundit, aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, instauratque diem donis, pecudumque reclusis pectoribus inhians spirantia consulit exta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:4)
Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta deserit ac Delum maternam invisit Apollo, instauratque choros, mixtique altaria circum Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:9)
Hoc magis inceptos genitori instaurat honores, incertus, geniumne loci famulumne parentis esse putet:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 4:11)
Di, talia Grais instaurate, pio si poenas ore reposco!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:23)
Certatim instaurant epulas atque omine magno crateras laeti statuunt et vina coronant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 8:4)
Instaurant epulas et mensae grata secundae dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:2)
Instaurant acies Volcani stirpe creatus Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:1)
neque enim est sanctius sacris iisdem quam studiis initiari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 87:2)
haec manus quasi quibusdam sacris initiata ut alienigenam et parum superstitiosum devinctumque illis legibus insequebatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 180:2)
Sicut sanctiora sacrorum tantum initiati sciunt, ita in philosophia arcana illa admissis receptisque in sacra ostenduntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 64:7)
epistulas, ne primis quidem apicibus sufficienter initiatus, publice a iactantia dictat, ab impudentia emendat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 2:5)
quod restat, deum precamur ut aevi metis secundum vota promotis bonorum amicitias indefessim expetas capias referas sequaturque te adfectio quam relinquis, et initiatae per te ubicumque gratiae longum tibi redhibeantur quam fundamenta tam culmina, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 4:1)
solo tantum 2 invectarum te auctore rogationum palpamur auxilio, quibus inchoandis instituendisque populus Arvernus, etsi non effectu pari, affectu certe non impari coepit initiari, et ob hoc circumfusis necdum dat terga terroribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 2:2)
quem penes intrepidae mitis custodia Romae, nec tantum induerint fatis nova saecula crimen aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici10)
"Salve, magne parens mundi, qui saecula mecum instaurare paras, talem te cernere semper mense meo tua Roma cupit;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici7)

SEARCH

MENU NAVIGATION