라틴어 문장 검색

vel lolii farina ex vino diluto cocta, et mixta cum arida faece:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:4)
deinde mixtis his instillatur aut acetum, aut si quis alius non pinguis humor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVII De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. 7:5)
atque, ubi utendum est, ejusdem generis humore diluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVII De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. 8:5)
At adversus panum tum primum orientem, quod φύγεθλον Graeci vocant, et omne tuberculum, miscetur ochra, quae Attice nominatur, cum duabus partibus similae, hisque, dum contunduntur, subinde mel instillatur, malagmatis crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 23:1)
Sed id nitrum ante per triduum, instillata aqua, teritur, et cum sextario ejus incoquitur, donec omnis humor consumatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 35:3)
cerae p. z. quibus, dum contunduntur, hemina vini lenis instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 40:5)
Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, . At, si nervosus aut musculosus is locus est, commodius est, cerato miscere, sic, ut illius octo partes, nona hujus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 2:4)
quae ex aceto et coguntur, et, ubi utendum est, diluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 5:7)
ex passo coacta, et, quum usus exigit, aceto vel vino diluta, prout valentius aut levius vitium est, cui medendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 6:4)
deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant p. )-(. z. hique singuli quotidie mane jejuno dantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 8:3)
aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXI De pessis. 3:2)
deinde, ubi utendum est, id quod aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIII De antidotis, et quibus malis opitulentur. 4:7)
deinde in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optimi mellis acetabulum, tum irini unguenti, et rosae terni cyathi.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIV De acopis. 2:3)
Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 5:4)
Ex eo paulum aut devoratur, aut aqua diluitur, et potui datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION