라틴어 문장 검색

2. "Proceres mei et vos populi deputati, cum bellum Britannicum instituissem per locumtenentem meum gerendum, allocutus sum vos per cancellarium meum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 2:1)
Mercaturam quandam instituebat rex belli famas cum pecuniis permutandi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:4)
Attamen rex contrarium credi voluit, inquiens se cum bellum eius generis instituisset quod non opus unius aestatis futurum esset, sed absque termino praefixo, regni Galliae subiugationem pro periodo haberet, non curare quo anni tempore inciperet, praesertim cum Caletum a tergo haberet ubi, si ratio belli postularet, hyemare possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:7)
Instituit eum insuper quomodo quaestiones quasdam captiosas et tentantes de quibus verisimile esset alios interrogaturos evitaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:20)
Talemque Apud Se rationem instituit,quam Viventibus et Posteris notum fieri, ipsorum interesse putavit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 1:2)
Etiam quum de causis motuum aliquid significare volunt, atque divisionem ex illis instituere, differentiam motus naturalis et violenti, maxima cum socordia, introducunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:15)
Quales enim eae sunt, ac prout rite aut male institutae, tales sequuntur philosophiae et contemplationes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:4)
Sed tamen utrumque genus (licet caetera dispar) professorium erat, et ad disputationes rem deducebat, et sectas quasdam atque haereses philosophiae instituebat et propugnabat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:10)
Hinc enim fit, ut astronomia, optica, musica, plurimae artes mechanicae, atque ipsa medicina, atque (quod quis magis miretur) philosophia moralis et civilis, et scientiae logicae, nil fere habeant altitudinis in profundo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:4)
cum rite institutus ordo per experientiae sylvas ad aperta axiomatum tramite constanti ducat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 186:3)
veluti inventionem motuum coelestium in astronomia, concentuum in musica, literarum alphabeti (quae etiam adhuc in regno Sinarum in usu non sunt) in grammatica;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:3)
Veluti tropus rhetoricae, qui dicitur Praeter Expectatum, conformis est tropo musicae, qui vocatur Declinatio Cadentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:2)
Institue igitur reformationem, sed absque elatione tui ipsius aut scandalo priorum temporum et personarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:15)
interdum ad aedificia extruenda, interdum ad ordinem aliquem aut collegium instituendum;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:8)
Certe qui deminutionem fortunarum suarum pati nolit, necesse habet impensas suas ordinarias ita instituere, ut dimida tantum pars rediturum insumatur, altera reponatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION