라틴어 문장 검색

Predones vero post, perpetrato scelere, haut longe a monasterio insulam quandam parvam petierunt ibique munitione constructa habitaverunt ad tempus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:8)
Ludewicus filius Lotharii imperatoris senior Italiam et Beneventaniam consedit, qui multas iniurias Nicolao papae intulit et non Mauros de Beneventania expulit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:10)
Mauri quoque Beneventaniam consederant plurimis iam annis, quos Ludewicus rex Italiae expellere nequibat, et undique ecclesia catholica infestatione gentilium circumcincta, anxiali spiritu gemens ac sentiens tempora Antichristi appropiare.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 91:3)
Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, quam postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat.
(아풀레이우스, 변명 21:3)
ceterum eodem piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum insulam famem propulsasse;
(아풀레이우스, 변명 30:7)
Samos Icario in mari modica insula est - exaduersum Miletos - ad occidentem eius sita nec ab ea multo pelagi dispescitur:
(아풀레이우스, 플로리다 15:1)
ruratio omnis in sarculo et surculo, quorum prouentu magis fructuosa insula est quam frugifera.
(아풀레이우스, 플로리다 15:4)
quippe eo commodum dominari orso profugit ex insula clanculo Pythagoras, patre Mnesarcho nuper amisso, quem comperio inter sellularios artifices gemmis faberrime sculpendis laudem magis quam opem quaesisse.
(아풀레이우스, 플로리다 15:22)
quin etiam Pherecydes Syro ex insula oriundus, qui primus uersuum nexu repudiato conscribere ausus est passis uerbis, soluto locutu, libera oratione, eum quoque Pythagoras magistrum coluit et infandi morbi putredine in serpentium scabiem solutum religiose humauit.
(아풀레이우스, 플로리다 15:27)
"sed vicissim tu quoque, frater, mihi memora quemadmodum exinde ut de Euboea insula!"
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:16)
"Sic immensum procedit in dies opinio, sic insulas iam proxumas et terrae plusculum provinciasque plurimas fama porrecta pervagatur:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:11)
et in maris insulis huius fama gerrae;
(ARCHIPOETA, IX102)
Domino meo venerabili piissimoque omnium Brittanniae insulae Christianorum rectori, Aelfred, Anglorum Saxonum regi, Asser, omnium servorum Dei ultimus, millemodam ad vota desideriorum utriusque vitae prosperitatem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI 1:1)
Ceteri enim accolae eiusdem insulae ante aut occisi erant aut exules aufugerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 2 5:6)
Eodem quoque anno Ealhere comes, cum Cantuariis, et Huda, cum Suthriis, contra paganorum exercitum in insula, quae dicitur in Saxonica lingua Tenet, Britannico autem sermone Ruim, animose et acriter belligeraverunt, et primitus Christiani victoriam habuerunt, prolongatoque diu proelio ibidem ex utraque parte plurimi ceciderunt et in aqua mersi suffocati sunt, et comites illi ambo ibidem occubuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 9 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION