라틴어 문장 검색

Homo subito concidit, ex ore spumae mouentur, deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 1:2)
Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album ueratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum non ita multis interpositis diebus, sic tamen ne iterum umquam sumat, nisi conciderit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 5:2)
post haec cenet, interpositisque tribus aut quattuor diebus uno aut altero acria adsumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:9)
atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum uinum redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 4:5)
Si tamen uetus morbus est, interponi quarto uel quinto die purgationis causa uinum Graecum salsum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 5:6)
Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 4:8)
At si sicca tussis est, cum uehementissime urget, adiuuat uini austeri cyathus adsumptus, dum ne amplius id interposito tempore aliquo quam ter aut quater fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 3:1)
Interponenda abstinentia est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 2:3)
Solent autem i, qui sic temptantur, interpositis quibusdam diebus hanc, et quidem, quod pessimum est, atram uomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 6:2)
si ne id quidem tenuit, singuli cyathi uini singulis interpositis horis, donec stomachus consistat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 9:5)
At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:1)
Si uetus uitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem deuorare, altero quoque die uinum uel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos uini cyathos sorbere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 4:4)
Deinde, si omnia ista fastidit, ad excitandam cibi cupiditatem interponatur aliquid minus utile, sed magis gratum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 3:1)
Interpositis deinde tribus horis duas potiones sumat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 2:1)
sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte coacta.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION