라틴어 문장 검색

Diversa namque essentialiter dicimus, si eadem essentia quae est hoc, non sit illud, et si homo est nullius essentia tanquam pars includatur, ut manus et homo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:11)
Intelligere autem et contemplari intellectualiter non ex aequo est intelligentiae caelestis et animae rationalis, sed per prius et posterius, quia intellectus intelligentiae est sine continuo et tempore et sine collatione et in ipsa prima rerum veritate, intellectus autem noster est cum continuo et tempore, habens se ad primas rerum veritates sicut oculus vespertilionis ad lucem solis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 11:2)
Unde manifestum est Deum abusive vocari substantiam, ut nomine usitatiori intelligatur essentia, quae vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse Deum solam dici oporteat essentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:14)
Similiter igitur erit in intelligentia et anima, quando intelligentia distat et imprimit in animam rationalem, secundum locum distans ab ea. Non enim philosophice dici potest, quod intelligentia veniat inferius, quia secundum Philosophum intelligentia in orbe est et numeratur ad numerum orbium vel ad numerum motuum orbis, et ipse orbis motus, sicut dicit Aristoteles, componitur ex intelligentia movente et circulo caelesti, qui movetur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:13)
Cum itaque non sit major essentia totius Trinitatis quam singularum personarum, constat quoque ipsam Trinitatem sicut singulas, individuam esse, hoc est nullas penitus in quantitate suae essentiae partes habere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION