라틴어 문장 검색

sit aperta, ut intelligi possit, non immodica, ut memoria contineri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 382:4)
nam et hic clarus nimiumque plenus nullum adferre animis motum potest, et ille praetenuis et immodicae , cum est ultra verum, tum neque pronuntiatione flecti neque diutius ferre intentionem potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 188:2)
conveniet etiam ambulatio quaedam immodicas laudationum moras, quanquam Cicero rarum incessum neque ita longum probat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 273:1)
falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis populare atque . quod quidem placere multis nec infitior nec miror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 239:1)
Nec desperaveris etiam diutinos aegros posse sanari, si contra intemperantiam steteris, si multa invitos et facere coegeris et pati.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 2:5)
Alius, cui convivarum censura permissa est, perstat infelix et exspectat, quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae revocet in crastinum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:1)
Hoc multarum tibi urbium ostendet eventus, quarum in ipso flore luxuriosa imperia ceciderunt et quicquid virtute partum erat, intemperantia corruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 19:3)
intemperantia Iubendi et ille Herculaneus ac fatalis scyphus condidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 23:2)
Plus scire velle quam sit satis, intemperantiae genus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 36:4)
eadem intemperantia fingit sibi perpetuam felicitatem suam, fingit crescere debere quaecumque contigerunt, non tantum durare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 8:4)
Quemadmodum omnium rerum, sic litterarum quoque intemperantia laboramus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 12:1)
Nullam habet spem salutis aeger, quem ad intemperantiam medicus hortatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 17:3)
Callidus non difficilem aditum praebuit immodica cupientibus spesque improbas nihil re adiuturus verbis fovit ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 59:1)
Quin alterius calore alantur corpora, terrae relaxentur, immodici umores comprimantur, adligantis omnia hiemis tristitia frangatur, alterius tepore efficaci et penetrabili regatur maturitas frugum ?
(세네카, 행복론, Liber IV 109:2)
nec quisquam Nilo beneficium debere se iudicat, non magis quam odium, si immodicus superfluxit tardeque decessit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION