라틴어 문장 검색

Hoc autem dico non quasi mixtum amorem damnare intendens, sed ostendere cupiens quis ex illis alteri sit praeferendus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:22)
Sed etsi quandoque licet raro contingat eos ultra sui naturam amoris aculeo concitari, ipsos tamen in amoris doctrina non expedit erudire ne, dum actibus sibi naturaliter alienis intendunt, humana praedia, illorum solita fructificare labore, cultoris defectu nobis facta infructifera sentiamus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:4)
Sed aliae sunt forte causae, quibus amor intenditur, quas tu ipse assidua poteris indagatione perquirere [et], si haec quae notavimus attentis auribus percepisti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:19)
Si enim videris amantem occasiones in coamantem requirere varias vel falsa impedimenta opponere, de ipsius non diu speres amore gaudere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:5)
Talis ergo amator, si solitos requirat amplexus et prioribus exigat gaudiis honorari, a prioris aula penitus excludatur amantis et longe quasi abiiciatur incognitus, quia nulla super hoc sibi possunt opitulari servitia, nisi mulier sibi velit exsistere gratiosa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 1:4)
Sed si hanc fuerit mulier largita licentiam, si amator quidem ea licentia fuerit usus, adeo frustra pristinum requirat amorem ac si istud nulla impetrata licentia peregisset.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 4:4)
Hic autem fructu laboris assumpto prioris dominae requirit amplexus et secundae tergiversatur amanti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 17:4)
Alia quoque intenditur ratione amorem penitus esse vitandum, quia honestas et continentia carnis inter ipsas adnumerantur virtutes;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:1)
Frontemque curis solicitam explica, Scyphumque jucundus require Purpureo gravidum Lyaeo.
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 2:1)
Stant dubii, et notos montes umbrasque requirunt,
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 5:6)
Nassovi secura tui, desiste tumentes Prospicere in fluctus animo suspensa, trucesque Objurgare notos, tardamque requirere puppim:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 11:1)
hic fixa volucris Cuspide, sanguineo sese furibunda rotatu Torquet agens circum, rostrumque intendit in hostem Imbelle, et curvos in morte recolligit ungues.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 11:6)
Intendit vires, et missile fortiter urget:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:1)
virtutem in propria sua sede complectens, caetera omnia quasi extra eum posita, nec multum probans si adsint, nec si absint requirens.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:5)
Ita pro amico orans Christum, et pro amico volens exaudiri a Christo, ipsum diligenter et desideranter intendit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION