라틴어 문장 검색

tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 155:6)
ea fortuna, iis locis, quae ante pacis mentionem habuimus, geramus bellum, nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 156:1)
ego vero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi arbitror, nec moror quo minus in civitatem obligatam sponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 161:1)
Ocriculani sponsione in amicitiam accepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 600:3)
ille tamen dies intercessione est sublatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 103:2)
posteroque die auxilio tribunorum plebis trium adversus intercessionem septem tribunorum et consensum senatus celebrante populo diem triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 542:1)
haec cum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto maior frequentia mulierum postero die sese in- publicum effudit, unoque agmine omnes Brutorum ianuas obsederunt, qui collegarum rogationi intercedebant, nec ante abstiterunt quam remissa intercessio ab tribunis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 105:1)
universus senatus non ipse modo ad decernendum triumphum consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate sua compulit ad remittendam intercessionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 454:1)
remittentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti rogassent iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 694:1)
sed cum audisset consulem M. Aemilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, ipsum ad impediendum triumphum Romam venientem aegrum in via substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, praetulit triumphi diem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 54:2)
illi, si haec intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 464:3)
in extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur ut si id factum negaret ceteraque, quae obiecisset, sponsione defenderet sese:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 523:1)
Fulvius contra queri se ab eo semper lacessitum et in probrum suum sponsionem factam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 555:2)
Gracchi primum bona consecravit quod in multa pignoribusque eius qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem coegisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 180:2)
aut plus aut minus quam opus fuerat dicto dixeram controversiam, ut sponsio fieret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION