라틴어 문장 검색

Ululate, habitatores Pilae, quia interiit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장11)
statimque ad maritimas civitates misit convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab Omnipotente esset consecutura.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장11)
Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit diuersumque te dolor ira maeror distrahunt, uti nunc mentis es, nondum te ualidiora remedia contingunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:4)
Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:11)
— Nostine igitur, inquit, omne quod est tam diu manere atque subsistere quamdiu sit unum, sed interire atque dissolui pariter atque unum esse destiterit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:16)
— Ut in animalibus, inquit, cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque id animal uocatur, cum uero haec unitas utriusque separatione dissoluitur interire nec iam esse animal liquet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:18)
ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet humana uisitur species, at si distributae segregataeque partes corporis distraxerint unitatem desinit esse quod fuerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:19)
Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque dum unum est, cum uero unum esse desinit interire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:20)
— Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:5)
Sed dat cuique natura quod conuenit, et ne, dum manere possunt, intereant elaborat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:7)
in quo numero fuit Tullius Rufus quaestorius qui pilo traiectus consulto a milite interiit;
(카이사르, 아프리카 전기 85:10)
A qua pauciora ab amplioribus circumventa navigia deprimuntur, ibique Scipio cum quos paulo ante nominavi interiit.
(카이사르, 아프리카 전기 96:3)
Navigium quidem eius multitudine depressum militum una cum hominibus interiit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:5)
Metellus, tribunus plebis, ab inimicis Caesaris, qui hanc rem distrahat, reliquasque res, quascumque agere instituerit, impediat.
(카이사르, 내란기, 1권 33:6)
Eo die naves Massiliensium cum eis, quae sunt captae, intereunt VIIII.
(카이사르, 내란기, 1권 58:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION