라틴어 문장 검색

Contra intestinorum levitas facilius a teneris aetatibus depellitur, utique si ferri urina et ali cibo corpus incipit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장38)
Eadem aetas prodest et in coxae dolore et umerorum et omni resolutione nervorum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장39)
et nervorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장57)
et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem movet, levat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장58)
si vero aut mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장103)
si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod evenit, quia tunc liquor omnis non in vesicam sed intestina descendit);
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장112)
Morbus intestini tenuioris nisi resolutus est, intra septimum diem occidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장119)
Omnique resolutioni nervorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장128)
item viscerum morbi, nervorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito vocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장23)
idque maxime fieri debet, ubi nervi resoluti sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장29)
iuncta enim est venae arteria, his nervi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장60)
Ergo numquam in adversa valetudine medicamentum eius rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est, ut cum veratrum nigrum aut atra bile vexatis aut cum tristitia insanientibus aut iis, quorum nervi parte aliqua resoluti sunt, datur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장5)
si morbus maioris intestini est, quod Graeci colum nominant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장13)
Et ex toto numquam gestari corpus dolens debet, sive id in toto sive in parte est, nisi tamen solis nervis dolentibus, neque umquam increscente febre sed in remissione eius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장7)
Ac nervorum quoque quaedam vitia sic optime curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION