라틴어 문장 검색

esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est, et nihil officio nupta quod obstet habet, cum deus intonuit, non se subducere nimbo, id demum est pietas, id socialis amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1411)
intonat antistes Domini
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3129)
quo nunc nemo disertior exultat, fremit, intonat, ventisque eloquii tumet:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr11)
his intonantem martyrem iudex profanus non tulit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.32)
ecce modesta gravi stabat Patientia vultu per medias inmota acies variosque tumultus, vulneraque et rigidis vitalia pervia pilis spectabat defixa oculos et lenta manebat, hanc procul Ira tumens, spumanti fervida rictu, sanguinea intorquens subfuso lumina felle, ut belli exsortem teloque et voce lacessit, inpatiensque morae conto petit, increpat ore, hirsutas quatiens galeato in vertice cristas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 126)
provida nam virtus conserto adamante trilicem induerat thoraca umeris squamosaque ferri texta per intortos conmiserat undique nervos.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 131)
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, praesentemque viris intentant omnia mortem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:7)
Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis insinuat pavor, et scelus expendisse merentem Laoconta ferunt, sacrum qui cuspide robur laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:17)
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:1)
Furiarum maxima iuxta accubat, et manibus prohibet contingere mensas, exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:12)
Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto intonuit radiisque ardentem lucis et auro ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 8:2)
inde repente inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether dissultant ripae refluitque exterritus amnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:9)
et mecum ingentis oras evolvite belli, [et meministis enim, divae, et memorare potestis.] Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, opportuna loco, summis quam viribus omnes expugnare Itali summaque evertere opum vi certabant, Troes contra defendere saxis perque cavas densi tela intorquere fenestras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 19:2)
" Audiit et caeli Genitor de parte serena intonuit laevum, sonat una fatifer arcus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 22:4)
Dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION