라틴어 문장 검색

purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 85)
Quod legis, o vates magnorum maxime regum, venit ab intonsis usque, Severe, Getis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 21)
denique quodcumque est, quo corpora nostra piantur, hoc apud intonsos nomen habebat avos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권15)
illa diu reticet pudibundaque celat amictu ora:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권532)
sollicitae mentes speque metuque pavent, constitit atque caput niveo velatus amictu iam bene dis notas sustulit ille manus, atque ita
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권226)
Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권259)
bis caput intonsum fontana spargitur unda, bis sua faginea tempora fronde tegit, usus abest Veneris, nec fas animalia mensis ponere, nec digitis anulus ullus inest, veste rudi tectus supra nova vellera corpus ponit, adorato per sua verba deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권452)
praebuit, ut taurus, Tyriae sua terga puellae Iuppiter et falsa cornua fronte tulit, illa iubam dextra, laeva retinebat amictus, et timor ipse novi causa decoris erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권380)
hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae, tunc erat intonsi regia magna Numae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권167)
sollemni satis est voce movere preces, sitque caput semper Romano tectus amictu, qui rex in nostra septimus urbe fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권405)
Ut lea saeva sitim multa conpescuit unda, dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa ore cruentato tenues laniavit amictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 11:5)
nunc perlucenti circumdata corpus amictu mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:14)
Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, quam se conposuit, quam circumspexit amictus, et finxit vultum et meruit formosa videri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:17)
Inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque sternit et exstructos morientum calcat acervos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:5)
At non intonsum simplex Damasichthona vulnus adficit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION