라틴어 문장 검색

unde quamquam absens facile coniecto, quo repente stupore ferietur, cum intuitu nostri dignanter admissus intellexerit se paginam meam magis otiose flagitasse quam tradere, videre mihi videor, ut homini non usque ad invidiam per-faceto nova erunt omnia, cum invitabitur peregrinus ad domicilium, trepidus ad conloquium, rusticus ad laetitiam, pauper ad mensam, et cum apud crudos caeparumque crapulis esculentos hic agat vulgus, illic ea comitate retractabitur 1 ac si inter Apicios epulones et Byzantinos chironomuntas hucusque ructaverit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:1)
respondit ipse, quamquam esset trepidus et sternax et prae reatu balbutiret ore, caecutiret intuitu, totum quo instrui, quo delectari valerem, paginis quae intercidissent fuisse mandatum, quocirca recurrite ad pugillares, replicate membranas et scripta rescribite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 3:3)
hic vobis ecclesiam iuvenis miles, tenuis solus, adhuc filius familias et iam pater extruxit, nec illum a proposita 1 devotione suspendit vel tenacitas senum vel intuitus parvulorum, et tamen fuit morum factura quae taceret;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 21:6)
interim Petrum, tribunicium virum, portitorem nostri sermonis, insinuo, qui id ipsum sedulo exposcit, quique quid negotii ferat praesentaneo conpendiosius potest intimare memoratu, cui, precor, quod in vobis opis est, intuitu paginae praesentis accedat, manente respectu nihilominus aequitatis, contra quam nec magis fami Uarium causas commendare consuevi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Auspicio salutem 2:1)
22. Hoc modo credens exsistentia ecclesialis fit exsistentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:1)
8. Iisdem etiam comitiis rex (curam adhibens ut regni potentia non minus mari quam terra augeretur) in classis sui adornationem et incrementum ordinavit ut vina et glastum ex partibus Gasconiae et Languedociae allatae non nisi navibus Anglicis importarentur, inflectens paulatim politiam regni Angliae ab intuitu ubertatis et vilitatis rerum venalium ad intuitum potentiae militaris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 8:1)
In fide vita, quatenus filialis exsistentia, agnitio est primigenii et absoluti doni, quod in fundamento positum est hominis exsistentiae, atque summatim sententia sancti Pauli ad Corinthios referri potest:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION