라틴어 문장 검색

Inducta verbis aquila, monitis paruit, Simul et magistrae large divisit dapem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.8)
"at tu materno donasti nomine mensem, inventor curvae, finibus apte, fidis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권53)
Quod tamen ipsa negat, tantaque offensa magistra "certet" ait "mecum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:14)
Par aetas, par forma fuit, primasque magistris accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 60:2)
46. Inter socialia elementa mundi commutationis annumerantur effectus artis agendae nonnullorum technologicorum inventorum, socialis interdictio, iniqua copia ususque virium aliarumque commoditatum, socialis concisio, aucta violentia et novae formae socialis aggressionis, narcoticus mercatus atque creber usus inter iuniores medicamentorum stupefactivorum, identitatis amissio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 60:1)
Inventor rutili, dux bone, luminis, qui certis vicibus tempora dividis, merso sole chaos ingruit horridum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae1)
inventor vitii non est Deus:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 150)
"disciplinae et exitum tristem suae magistra spectet inpia, male eruditi torqueatur funere infantis orba, quemque corrupit fleat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1290)
"quamquam forassem forte si puncto levi tenuive linguam contigissem vulnere, titubante plectro fatus esset debilis, nam cum magistra vocis in vitium cadit, usus necesse est et loquendi intercidat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1413)
nam proximus Iob haeserat invictae dura inter bella magistrae, fronte severus adhuc et multo funere anhelus, sed iam clausa truci subridens ulcera vultu, perque cicatricum numerum sudata recensens millia pugnarum, sua praemia, dedecus hostis, illum diva dubet tandem requiescere ab omni armorum strepitu, captis et perdita quaeque multiplicare opibus, nec iam peritura referre, ipsa globos legionum et concurrentia rumpit agmina, vulniferos gradiens intacta per imbres, omnibus una comes virtutibus adsociatur, auxiliumque suum fortis Patientia miscet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 143)
O Parmeno mi, O mearum voluptatum omnium Inventor, inceptor, perfector;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 813)
Ei ludo, si ullus est, magistram hanc esse satis certo scio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 111)
Impius ex quo Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes, fatale adgressi sacrato avellere templo Palladium, caesis summae custodibus arcis, corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis virgineas ausi divae contingere vittas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:16)
Nunc viribus usus, nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:9)
"Non haec humanis opibus, non arte magistra proveniunt neque te, Aenea, mea dextera servat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION