라틴어 문장 검색

deos denique inmortalis huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentis auxilium esse laturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 19:5)
eadem ratio habet in se quiddam amplum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper invictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 59:2)
recte eius omnia dicentur, qui scit uti solus omnibus, recte etiam pulcher appellabitur - animi enim liniamenta sunt pulchriora quam corporis - , recte solus liber nec dominationi cuiusquam parens nec oboediens cupiditati, recte invictus, cuius etiamsi corpus constringatur, animo tamen vincula inici nulla possint, nec expectet ullum tempus aetatis, uti tum denique iudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diem morte confecerit, quod ille unus e septem sapientibus non sapienter Croesum monuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 97:4)
aut enim in perspicientia veri sollertiaque versatur aut in hominum societate tuenda tribuendoque suum cuique et rerum contractarum fide aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore aut in omnium, quae fiunt quaeque dicuntur, ordine et modo, in quo inest modestia et temperantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 20:3)
Non est autem consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate nec, qui invictum se a labore praestiterit, vinci a voluptate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 89:1)
sed animus acer et praesens et acutus idem atque versutus invictos viros efficit [non difficilius arte coniuncta].
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 84:9)
itaque numquam ex animo meo discedit illius optimi atque invictissimi viri memoria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 13)
cuius omnis ratio, cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans perpetua fortis invicta defensio salutis meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:2)
vos, inquam, in civis invicti periculo appello, centuriones, vosque, milites:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 1:9)
at Ennius saepe Scipio invicte, et semel quidem nos:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 1:7)
Conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius libidines cum illius continentia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 1:3)
ego vero te non stultum, ut saepe, non inprobum, ut semper, sed dementem * * * * * * rebus ad victum necessariis esse invictus * * potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장1)
fortasse etiam inexorabiles iudices, Minos et Rhadamanthus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:3)
qui magni animi sit, invictum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:2)
qui invictus sit, eum res humanas despicere atque infra se positas arbitrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION