라틴어 문장 검색

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, qui bello exciti reges, quae quemque secutae complerint campos acies, quibus Itala iam tum floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 26:1)
At Trivia Hippolytum secretis alma recondit sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, solus ubi in silvis Italis ignobilis aevom exigeret versoque ubi nomine Virbius esset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 37:4)
Nam memini Hesionae visentem regna sororis Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem, protinus Arcadiae gelidos invisere finis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 8:6)
Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris, Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma et matutini volucrum sub culmine cantus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 19:1)
Iamque dies caelo concesserat almaque curru noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:1)
nymphae, quas alma Cybebe numen habere maris nymphasque e navibus esse iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:4)
"Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones, tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:21)
partim galea clipeoque resultant inrita, deflexit partim stringentia corpus alma Venus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:11)
Interea soror alma monet succedere Lauso Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:1)
Aurora interea miseris mortalibus almam extulerat lucem, referens opera atque labores:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 7:1)
"Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo, ipse pater famulam voveo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:1)
DamonNascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum, coniugis indigno Nisae deceptus amore dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis profeci, extrema moriens tamen adloquor hora.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS8)
Vos, o clarissima mundi lumina, labentem caelo quae ducitis annum, Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:2)
Si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis aptius uber erit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:3)
parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris laxant arva sinus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION