라틴어 문장 검색

Suae igitur unusquisque conscientiae vulnus accuset, non mortis acerbitatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:2)
Nam si vere vidissent, vidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem impudicitiam, marcentes libidines, tetram colluvionem, animae vulnera, conscientiae cicatrices.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:12)
quoniam sicut ille per incuriam mandatorum coelestium lapsus est, et pudore se prolapsionis abscondit, fulgorem divinae praesentiae verecundia peccatricis conscientiae subire non ausus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:7)
de quo innoxiae conscientiae recordatione praesumant gloriosam mercedem laboris exigui, quam incipientes recipere, cognoverunt indignas esse hujus temporis passiones, quibus remunerationis aeternae gloria tanta refertur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:19)
Animum vincere, iracundiam cohibere, compugnantesque leges carnis et mentis in unum cogere immortalis cujusdam est viri quem inferni porta non ceperit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:11)
Unde votis et pura conscientia et spiritu charitatis adhaereamus Deo nostro, et divinum nobis conciliemus favorem:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:20)
Denique condemnati oblator muneris Cain, quia pro conscientia insincerae oblationis intellexit Deo sacrificium suum non probatum, et tristis est factus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:4)
Tristitia igitur Cain conscientiae testimonium, repulsae indicium est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:6)
Ecce sum ego qui non habeo criminosam conscientiam, quam timeam deprehendi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:18)
quia dum ea quae justa sunt gerimus, nihil timemus purae conscientiae securitate, non dolemus gravem dolorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:10)
tamquam eo usque increverit culpa, ut etiam Deus qui naturaliter non movetur aut ira, aut odio, aut passione ulla, provocatus videatur ad iracundiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:13)
Nihil est enim quod tam miserae servituti subjiciat hominem, quam libido, atque ejusmodi cupiditates quae jugo quodam criminum gravi deprimunt miseram conscientiam, ut se nequeat attollere, utpote quae libertatem innocentiae amiserit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:5)
Moritur per iracundiam, cum praetergreditur mensuram ultionis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:16)
cui iterum, ut corpori nostro contrarium frigus et aestus, ita timor et iracundia videntur adversa.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:10)
Sed quia in corpore est, necesse est et iracundiam habeat et timorem, nec potest sine hac esse corporeae necessitate naturae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION