라틴어 문장 검색

Is Hortensius platanos suas vino irrigare consuevit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 3:1)
Addit Mysiae nominatim Gargara, quod ea urbs posita in imis radicibus Idae montis defluentibus inde humoribus inrigetur, possique videri solstitiales imbres non magnopere desiderare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 15:1)
— Placidam per membra quietem Inrigat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 44:1)
Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem Inrigat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 44:5)
Sed in muliebri corpore hunc humorem calore siccante fit inopia pilorum, et ideo in corpore sexus huius manet continuus splendor et levitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 3:3)
Ceterum liquor vitalis longaevitate siccatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 8:2)
Nam quae udanda sunt corporis vino foventur, quae siccanda sunt melle deterguntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 10:4)
Nuper ego cum in Hostiensi oppido morarer, sordidatum pallium meum in mari diutule lavi et super litus sole siccavi, nihiloque minus eaedem in ipso post ablutionem maculae sordium visebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:1)
Parui, ut verum probarem, et aqua dulci ablutum atque siccatum vidi splendori suo redditum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:4)
Ulixes enim cum iamdudum mare evasisset et staret siccato corpore, ait ad Nausicaae famulas:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 26:1)
Divinus enim vates, qui in omni re naturam secutus est, expressit quod fieri solet, ut qui ascendunt de mari, si in sole steterint, aqua quidem celeriter sole siccetur, maneat autem in corporis superficie veluti flos quidam qui et in detergendo sentitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 27:1)
rituque ferarum Distentas siccant pecudes, et lacte negato, Sordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:34)
et flumine puro Irrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:55)
Et nunc pontus adhuc Phoebo siccante repugnat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:75)
sed si quod tardius audit Virus, et elicitum iussumque exire repugnat, tunc superincumbens pallentia vulnera lambit, Ore venena trahens, et siccat dentibus artus, Extractamque tenens gelido de corpore mortem Exspuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:65)

SEARCH

MENU NAVIGATION