라틴어 문장 검색

et ne quid intestini motus oreretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos quoniam ut salvum vellent tyrannum sperare non poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 309:1)
centum milium multa irrogata erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 696:1)
haec acerbe postremi, cum priores leniter permulsissent iram eius petentes ut ignosceret pro libertate loquentibus et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese praestare, et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere sibi socios mallet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 283:1)
nobilis censura fuit simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui acerbitas ea assignabatur, per omnem vitam exercuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 533:1)
sed cum aut verbis castigandus aut armis sit qui foedus rumpit, sicut bellum adversus te alii quam mihi mandatum malim, ita orationis acerbitatem adversus hospitem, utcumque est, subibo, sicut medici cum salutis causa tristiora remedia adhibent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 418:1)
ut, cum propriae simultatis nulla causa cum civitate ei esset, ex unius senatoris Romani acerbitate, qualis in se universi senatus animus esset, coniectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 101:1)
qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant, is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem meo arbitratu dent, cum cara annona sit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 131)
huius acerbitatis eventum altera acerbitate non videndi fratris vitavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 9 2:6)
nam si implacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas, sin autem exorabiles, summa levitas, quae tamen ut in malis acerbitati anteponenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 13장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION