라틴어 문장 검색

Tum compressis in unum feminibus, illa conclavi collocanda est, modicum calorem, sine ullo perflatu, habente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 10:1)
deinde linamentum imponendum, ungenda femina, et inguina, et quidquid juxta ulcus est, ceratumque superdandum, et farina hordeacea calida implendus is locus, et sic deligandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 8:5)
At a summa costa paulo interius, quam ubi ea media est, os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curvatum, quod altera verticis parte modice intumescens, sustinet jugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 16:5)
Etenim per omnia femur humero, crus brachio simile est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 25:5)
Fere vero inter quartum decimum et unum et vicesimum diem sanescunt maxilla, malae, jugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 5:3)
Jugulum vero, si transversum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit, et, nisi movetur, sanari sine vinctura potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 2:1)
Raro vero admodum in priorem partem jugulum inclinatur);
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 2:5)
Ubi ad scapulas jugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem humerus est, et illud in priorem attrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 3:3)
Quae jugulo composito circumdanda est saepius potius quam valentius:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 5:1)
A dextro vero jugulo, si id fractum est, ad alam sinistram;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 5:3)
post haec, si jugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 5:5)
communia etiam quaedam humeris, brachiis, feminibus, cruribus, digitis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 2:2)
Si firmiores nervi sunt, ut in viris robustis, maximeque eorum feminibus et cruribus, habenis quoque, vel linteis fasciis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diversa ducenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 5:4)
Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascia, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter humerus ducendus est, dextro, si sinister, sinistro brachio, demissum inter femina ejus baculum tenet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 16:1)
et a lateribus cava, per quae loris datis, morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION