라틴어 문장 검색

Illae Christianos oculos potius scandalizent, quae purpurisso et quibusdam fucis ora oculosque depingunt, quarum facies gypseae et nimio candore deformes idola mentiuntur, quibus si forte inprovidens lacrimarum stilla eruperit, sulco defluit, quas nec numerus annorum potest docere, quod vetulae sunt, quae capillis alienis verticem instruunt et praeteritam iuventutem in rugis anilibus poliunt, quae denique ante nepotum gregem trementes virgunculae conponuntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:6)
Oro te, quid tale umquam, quale apostoli, fecimus, ut merito scandalizentur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:1)
Si scandalizat te oculus, pes, manus tua, proice ea.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:14)
Nonne eadem logica est relativismi quae iustificat organorum pauperum acquisitionem ut venumdentur aut experimenti causa adhibeantur, vel parvulos reiectos quoniam desideriis suorum parentum haud respondent?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:6)
Ipsam opinationem respuit sanctus Paulus illius qui se ipsum coram Deo operando iustificare vult.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:8)
aut, si maiestas animae est, ostendite quid sit quod lapsam Christique inopem nova gratia inundat, Spiritus et Sanctus baptismate iustificatam nobilitat, famulaeque decus, quod defuit, addit, quod quia praestatur meritis mentisque negatur, absurde fertur Deus aut pars esse Dei, quae divinum summumque bonum de fonte perenni nunc bibit obsequio, nunc culpa aut crimine perdit, et modo supplicium recipit, modo libera calcat, miraris peccare animam, quae carne coactam sortita est habitare domum, cum peccet et ipse angelus, hospitium qui nescit adire caducum cratis tabifluae?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3293)
"Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:50)
Amori ergo tuo frenum imponas, eiusque habenas taliter retineas ut si amortuus ab oculis ortus te scandalizat, verbum Domini observes, qui dixit,"Si occulus tuus scandalizat te, abscide eum, et prohice abs te."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION