라틴어 문장 검색

etenim tua - nempe benigna quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis servat et in senium - , tua, quae me vulnere primo intactum thalamis et adhuc iuvenile vagantem fixisti, tua frena libens docilisque recepi, et semel insertas non mutaturus habenas usque premo, tu me nitidis Albana ferentem dona comis sancteque indutum Caesaris auro visceribus complexa tuis sertisque dedisti oscula anhela meis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 12)
non tibi certassent iuvenilia fingere corda Nestor et indomiti Phoenix moderator alumni quique tubas acres lituosque audire volentem Aeciden alio frangebat carmine Chiron.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum64)
effugit hic oculos rapida puer ocior aura Maenalius, quem deinde gradu premit horridus Idas inspiratque umero, flatuque et pectoris umbra terga premit, post ambiguo discrimine tendunt Phaedimus atque Dymas, illis celer imminet Alcon.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권229)
"ego nempe tamen, qui dulce ferenti pondus eram, cui tu dignatus limina vitae praereptumque iter et maternos reddere menses, adde, quod imbellis rarisque exercita castris turba meas acies, mea tantum proelia norunt, nectere fronde comas et ad inspirata rotari buxa:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권78)
Ostenditur autem locus ille quondam idolorum non longe ab Eburaco ad orientem, ultra amnem Doruuentionem, et uocatur hodie Godmunddingaham, ubi pontifex ipse, inspirante Deo uero, polluit ac destruxit eas, quas ipse sacrauerat, aras.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 2:17)
Hos itaque sequentes, nos pie atque orthodoxe, iuxta diuinitus inspiratam doctrinam eorum professi credimus consonanter, et confitemur secundum sanctos patres, proprie et ueraciter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum trinitatem in unitate consubstantialem et unitatem in trinitate, hoc est unum Deum in tribus subsistentiis, uel personis consubstantialibus, aequalis gloriae et honoris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII]. 1:2)
Nam cum primaeuo adulescentiae tempore in clero illius degerem, legendi quidem canendique studiis traditus, sed non adhuc animum perfecte a iuuenilibus cohibens inlecebris, contigit die quadam nos iter agentes cum illo deuenisse in uiam planam et amplam, aptamque cursui equorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION