라틴어 문장 검색

tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset, evicere tandem ut tribuni militum consulari potestate crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 260:1)
postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae legis causa effectum est ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum opibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 120:2)
comitiis tribunorum militum patres summa ope evicerunt ut M. Furius Camillus crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 296:1)
quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratio iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 79:1)
sed evicit omnia adsuetus praedae miles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 222:3)
diebus aliquot frustra ibi absumptis Hannibal, cum eorum nemo qui ad lacum Averni se adissent aut ipsi venirent aut nuntium litterasve mitterent, vana promissa se temere secutum cernens castra inde movit, tum quoque intacto agro Tarentino, quamquam simulata lenias nihildum profuerat, tamen spe labefactandae fidei haud absistens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 261:1)
saxum ingens, sive imbribus seu motu terrae leniore quam ut alioqui sentiretur, labefactatum in vicum Iugarium ex Capitolio procidit et multos oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 236:1)
ad id cum per colloquia principum succedens murum parum proficeret, postremo consulis permissu ingressus urbem partim consilio partim precibus evicit, ut permitterent se Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 104:1)
hunc morem Philopoemen eo primum anno labefactare conatus legem parabat ferre, ut in omnibus civitatibus quae Achaici concilii essent in vicem conventus agerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 368:1)
Labefacto paulatim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3112)

SEARCH

MENU NAVIGATION