라틴어 문장 검색

omnium quidem erant suffragiis destitutae, et praeterea tantum praecedentes pedites et equitantes commotum pedibus immittebant pulverem quod se ipsas videre vix poterant, quia oculos ex pulvere gravatos habebant et labia impedita.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:19)
cui et gaudenti congaudeat, et dolenti condoleat, et omnia sua esse sentiat, quae amici sunt.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:27)
Osculum corporale impressione fit labiorum, osculum spiritale coniunctione animorum, osculum intellectuale per Dei Spiritum infusione gratiarum.
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:1)
non coniunctione labiorum, sed commixtione spirituum, castificante omnia Dei Spiritu, et ex sui participatione coelestem immittente saporem.
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:14)
tunc se solis labiis profitentes amicos, cum spes alicuius commodi temporalis arriserit;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:5)
Nec Fronesis sola, distans, contraria, discors Nos omnes pacis conformi lege iugatas Diuidet in partes ut amoris uincla relaxet, Sed pocius constans, congaudens, consona, concors, In nostram mentem ueniet nec uicta labore Cedere credatur citra preludia lucte, Vel tumido flatu perflare superbia mentem, Vel sibi liuor edax animi mordere recessus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:34)
Cur huius tyrones artis eleufuga terret Atque prius cogit illos exire profundum Quam subeant labique priusquam in arte laborent;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:14)
applaudit, congaudet, complacet illi Curia tota simul multoque fauore recessum Virginis exhylarat, reditus felicius omen Orat et euentus reditu meliore serenos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:7)
[0431D] Spiritus exiret ad basia deditus ori, Totus et in labiis luderet ipse sibi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:27)
Si quis tamen livoris rubiginem, invidiae tineam a mentis thesauro velit proscribere, in alieno dolore suum dolorem inveniat condolendo, alienum gaudium suum faciat congaudendo, in alienis opibus suas penset divitias, in aliena paupertate suam lugeat paupertatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:1)
Labia proprii retentiva vigoris, nec exhausta suaviis, nec osculis videbantur Veneris sensisse praeludia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:5)
«Si Christianorum prosperitati congaudetis, et saluti arridetis, cur Christianis civibus, videlicet urbis Laodiceae injuste vim intulistis, turres eorum cepistis, custodes trucidastis, et adhuc urbem obsidione vastastis?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:2)
Secundo debes custodire os tuum, et hostium circumstancie labiis tuisapponere, et ori tuo frenos rectos, et verbis tuis facere stateram.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 10:1)
Ut ait propheta, "Prohibe linguam tuama malo, et labia tua ne loquantur dolum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 13:9)
Qui enim vult vitam diligere, et videre dies bonos, coherceat linguamsuam a malo, et labia sua ne loquantur dolum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION