라틴어 문장 검색

quid enim dicemus, cum Socrates Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis esse nec quicquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemvis baiolum interesse, cum se Alcibiades adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi virtutem traderet turpitudinemque depelleret, - quid dicemus, Cleanthe?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:6)
Quin etiam discant oculi lacrimare coacti, Et faciant udas illa vel ille genas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 871)
Atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1025)
blanditias molles auremque iuvantia verba adfer, ut adventu laeta sit illa tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:121)
ille ego sim, teneras cui petat ungue genas, quem videat lacrimans, quem torvis spectet ocellis, quo sine non possit vivere, posse velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 52:3)
discunt lacrimare decenter, quoque volunt plorant tempore, quoque modo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 59:3)
Regia progenies, cui nobilitatis origo nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty, fama loquax vestras si iam pervenit ad auris, me tibi finitimi parte iacere soli, supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem, quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 91)
hunc simul agnovi, neque enim mihi notior alter, talibus adfata est libera lingua sonis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 36)
hostibus a domitis hostia nomen habet, ante, deos homini quod conciliare valeret, far erat et puri lucida mica salis, nondum pertulerat lacrimatas cortice murras acta per aequoreas hospita navis aquas, tura nec Euphrates nec miserat India costum, nec fuerant rubri cognita fila croci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권195)
"avis, ne quid pia sacra moretur, et tenuem vivis fontibus adfer aquam."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권157)
pellitur Anna domo lacrimansque sororia linquit moenia:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권364)
dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est) decidit in tepidos lucida gutta sinus, flent pariter molles animis virgoque senexque;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권360)
questa diu secum, sic est adfata Tonantem, maximaque in voltu signa dolentis erant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권407)
Quem postquam vidit inanem et desolatas agere alta silentia terras, Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 38:2)
Quamvis tamen oderat illam, talibus adfata est breviter Tritonia dictis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION